Epistola I ad Timotheum*

Caput 1: Versus 15

Omni acceptione,quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera:Ut non dicam divinus,quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem.Quia Christus Jesus.Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret.Primus.Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.
(* Traductions européennes)